esercizi sul periodo ipotetico
Sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit. (Cic. Dom. 3.1)
Si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint. (Cic. Dom. 9.14)
Si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt. (Cic. Dom. 10.2)
Numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. (Cic. Dom. 22.8)
Sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
Certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer. (Cic. Dom. 27.2)
Si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est [...], me occultare et tacere. (Cic. Dom. 30.4)
Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? (Cic. Dom. 53.1)
Quod cum ita sit, quid est cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? (Cic. Fat. 26.1)
Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? (Cic. Fat. 34.1)
Si omnia fato fierent eius modi, ut nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esset fato fieri omnia. (Cic. Fat. 44.14)